1. | CHOR |
Magnificat anima mea Dominum.
|
2. |
ARIE Sopran II |
Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
|
3. |
ARIE Sopran I |
Quia respexit humilitatem ancillae suae, ecce enim ex hoc beatam me dicent:
|
4. | CHOR |
Omnes generationes.
|
5. |
ARIE Baß |
Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus.
|
6. |
ARIE Alt Tenor |
Et misericordia a progenie in progenies timentibus eum.
|
7. | CHOR |
Fecit potentiam bracchio suo, dispersit superbos mente cordis sui.
|
8. |
ARIE Tenor |
Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles.
|
9. |
ARIE Alt |
Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes.
|
10. |
ARIE Sopran I, II Alt |
Suscepit Israel puerum suum recordatus misericordiae suae.
|
11. | CHOR |
Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula.
|
12. | CHOR |
Gloria Patri, gloria Filio, gloria et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.
|